Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 4.8.1 | Cic. Fam. 4.8.2 (English) | >>Cic. Fam. 4.9.1 |
4.8.1
illud tamen vel tu me monuisse vel censuisse puta vel
propter benevolentiam tacere non potuisse , ut , quod ego facio , tu quoque animum inducas , si sit aliqua res publica , in ea te esse oportere iudicio hominum reque principem , necessitate cedentem tempori ; sin autem nulla sit , hunc tamen aptissimum esse etiam ad exsulandum locum . si enim libertatem sequimur , qui locus hoc dominatu vacat ? sin qualemcumque locum , quae est domestica sede iucundior ? sed , mihi crede , etiam is , qui omnia tenet , favet ingeniis , nobilitatem vero et dignitates hominum , quantum ei res et ipsius causa concedit , amplectitur . sed plura quam statueram . redeo ergo ad unum illud , me tuum esse ; fore cum tuis , si modo erunt tui , si minus , me certe in omnibus rebus satis nostrae coniunctioni amorique facturum . vale .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 4.8.1 | Cic. Fam. 4.8.2 (English) | >>Cic. Fam. 4.9.1 |